- ACTISANES
- ACTISANESAethiopum Rex, qui Amasin Aegypti regem, suis crudelius imperantem, regnô deturbavit, Aegyptiisque summâ aequitate imperavit, Hic latrocinia novô more compescuit, sontes neque morte plectens, neque linquens impunitos. Constitutô quippe de iis iudiciô, reos omnes in unum cogens, amputatis naribus, in ultima deserti ire compulit; ibique civitatem condidit, ab excisis naribus Rhinocolur am appellatam. Ea in Aegypti, Arabiaeque finibus, haud procul a mari sita, omnibus vitae commodis caret: nam omnis vicina regio salsa est; intra urbis maenia unicus est puteus, et is inutilis, utopote aquâ eius gustu amarâ. Hos autem eo in loco posuit, ne suis moribus vicinas gentes inficerent, neve corum erga reliquos iniuriae essent occultae, sed ut tamquam in oram desertam relegati, omni re egentes, cogente necessitate victum sibi quaererent. Fissis itaque calamis, quos ex vicinis agris collegerant, longa sibi retia fecêre, quibus iuxta littus, per plura stadia dispositis, ex captis coturnicibus, victum sibi comparârunt. diod. l. 1. c. 60. vixit circa Iephthae tempora, A. M. 28 50. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.